

Liber Regum Tertius*
Caput 3: Versus 17
Ego et mulier.Quia post resurrectionem Salvatoris una de utroque populo congregata est. Eleganter vero adjunxit:Peperi apud eam in cubiculo.Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat legem et prophetas, peperit in domo synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde:Introduxit me rex in cubiculum suum[Cant. 2.]. Et:Introducam te in domum matris meae, et in cubiculum ejus, quae concepit me[Ibid., 3.].[RAB.]Si consideres Pilatum lavantem manus et dicentem:Mundus ego sum a sanguine justi hujus[Matth. 27.]: et centurionem confitentem:Vere hic erat Filius Dei[Marc. 15.], et eos, qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, non ambigis primum peperisse Ecclesiam; et post, natum populum Judaeorum, pro quo Dominus precabatur:Pater, ignosce illis,etc., et crediderunt una die tria millia et alia quinque millia.[GREG.]Per matres lactantes ordo doctorum, etc., usque ad ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo judicio ex eorum vita perfectam retributionem assequuntur.